- AZATINES
- AZATINESIconiensium Sultanorum ultimus, a Scythis pulsus, ad Michaelem Palaeologum profugit; sed nec ipse, nec frater eius Melecus, recuperare potuit regnum, Nicephorus Gregoras l. 4. et 5. Dividunt igitur illud inter se Principes, e quibus Osman seu Otman, fundator fuit Portae Ottomannicae, Idem initiô l. 7. et Ducas Histor. Byzantinae c. 2. Vide infra Osman.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.